- HASSIA
- HASSIARegio Germ. in circulo Rheni, quam habuerit originem, non constat, nisi quod ferunt, a monte quodam cognomine eam appellari, qui quo loco situs sit, non reperitur, nisi is forte sit, qui in Geldriae urbe Noviomago exstat, quod quidem a re non usque adeo alienum videtur. Referunt enim nonnulli Battonem quendam, Regis Cattorum fil. qui Noviomagum auxerit, restaurarit, ac moenibus cinxerit, Hessum filium habuisse, qui favore ac amore patrii soli ei loco suum nomen communicarit, unde etiamnum Hessius mons dicitur: Beatus Rhenan. rer. Germ. l. 1. aliud sentit: arbitratur enim advenam Hessorum nationem ex ulteriore Germ. Cattorum veterum sedes occupasse, qui vel bellis erant absumpti, vel cum Alanis in Hispaniam, cum Alemannis in Martianam silvam concessêrunt. Hi itaque Hessi Cattorum regioni nomen suum, si Rhenano credimus, indidêrunt. Hassiae limes Occiduus est Rhenus, ad Ort. Thuringiae ac Saxoniae contigua est, in Sept. Brunsvicensi ducatui ac Westphaliae contermina est. Meriod. latus Franconiaexcipit. Longa est ab Or. in Occid. milliaribus Germanicis 33. cum dimidio: Lata autem ex Austro in Bor. milliar. German. 23. et quartâ parte: Continet Hessicum solum, complura in se dominia ac dynastias, Rheingoviam, Occidentalem silvam, vulgo Westerwald, Wedderaw, Comitatus Anasinum, vulgo Nassoviensem, Konigsteinensem, Hanawensem, Isenburgensem, Waldeccensem, ac pleraque alia dominia. Haec Regio quondam Comitatus, nunc vero Landgraviatus titulo decoratur, cuius praecipuae urbes sunt Marpurgum et Cassula. Ioh. Matall. Metell. Baudr. habet Wetteraviam ad Occas. Westphaliam ad Sept. Franconiam ad Mer. et Thuringiam ad Ort. Sub duobus Principp. Cassellensi, qui maiorem partem, et Darmstadiensi, qui min. consecutus est. Origo familiae e Ducibus Brabantinis, inter quos Henricus II. Magnanimus, fil. Henrici Probi, nepos Godofridi III. qui in cunis prolatus hostes vicit, pater fuit Henrici III. qui Brabantini, et Henrici alterius, qui Hassiaci rami, auctores fuêre: quorum hic cognom. Puer, Paderbornensem et Moguntinum, excommunicationis fulmen in se nequiquam stringentes, vicit, Mortuusqueve A C. 1308. tres filios reliquit, quorum Otho principatum ad Lanum, Ioh. Cassellas, et Ludovicus Marpurgum habuit: Fratribus superstes Otho A. C. 1311. ius primogenitutae in familiam introduxit, a Moguntino postea quoque excommunicatus. Obiit A. C. 1326. pater Henrici Ferrei seu Magnanimi, qui a factione, cui a stella nomen, Sterner, mire exagitatus, heredem habuit ex fratre Ludovico nepotem Hermannum, Principem doctissimum: cui morienti A. C. 1413. successit fil. Ludovicus cognom. Mitis. qui non exiguae in Imperio auctoritatis, Caesareum tamen post Albertum II. diadema recusavit: titulum contra Comitis Ziegenheinae et Niddae, ultimo Comitum Ioh. Exstincto A. C. 1453. assumpsit. Pater Ludovici Pii, qui Cassellas, et Henrici, qui Marpurgum tenuit, illum enim hic ad divisionem adegerat, unde bellum. Ex his Henricus A. C. 1479. socero Comite Cattimelibocensi mortuo, hunc Comitatum nactus est. Ludovicus vero A. C. 1471. Exstinctus, genuit Gulielmum, patrem Philippi Magnanimi: qui bello Smalcaldico celebris, Obiit A. C. 1567. Princeps celsi et ingentis animi Thuano vocatus. Ei, ex Christina Saxonica, nati Gulielmus, Cassellanam: Georgius vero Darmstattinam lineam, orsi sunt. Vide suo loco, et plura de Sereniss. hac familia, apud Phil. Iac. Spener. Syll. Geneal. Hist. Hodie Hassia Cassellana subest Carolo, nato A. C. 1655. ex coniugio Vilhelmi. VII. ac Hedvigis Sophiae Brandeburgicae, et Mariae Ameliae Curlandicae marito, Principi pietate, magnanimitate, fortitudine inter Imperii primos, qui bello hodierno magna Confoederatorum pars, haud pridem Gallos ab obsidione Rhinfelsae fortissime repulit. Ceterum Hassia Casselensis Landgravio subsunt Hassia propria, ubi Cassela, Comitatus Zigenemensis, bAbbatia Herofeldensis, pars Orientalis ComitatusWaldeccensis, pars Borealis Principatus Marpurgensis, quatuor Praefecturae Comitatus Scamburgensis, in Westphalia, prope Mindam, et Smalcalda urbs principatus Hennebergensis, cum aliquot locis Veteraviae. Adde quod antiquissimis temporibus, unâ cum Thuringia, cuius pars tunc censebatur, Occidentalis Thuringia dicta, Reges habuit, in Hermenfrido; Duces inde, in Burcardo; postea Henrico II. Imp. Comites, qui Aurelianensibus orti (e quibus Ludovici Barbara nepos Landgravii titulo, a sucero Lothario Saxone Imp. ornatus) in Henrico Raspone, quem in Friderici II. odium Proceres Pontifici addicti Imp. renuntiaverant Exstinctos A. C. 1247. Hinc natâ inter Henricum illustrem, Misniae Marchionem, Iuttae (Henrici Rasponis soror erat) ex Theodorico filium et Sophiam Ludovico Henrici fratre prognatam Henrici Magnanimi Brabantiae Ducis coniugem controversiâ, bellum aliquot Annorum ortum, quod in hanc tandem pacem desiit, ut Brabantinis Hassia, Thuringia Misniensibus obveniret, easqueve ambas aliquando haberent, qui deficienti alterius stirpi mansissent superstites: adiectis de mutua defensione pactis, et receptis in successionem foederisqueve communionem Brandeburgicis, qua de re vide plura infra, in voce Thuringia. Titulus horum Principum hic est: Landgravius Hassiae, Princeps Herefeldae, Comes Cattimeliboci, Diezae, Ziegenhaini, Niddae, Schavenburgi, Isenburgi et Budingae. Vide suis locis, et in hanc rem plura, apud Tob. Pfanner. de praecipuis Germ. Principp. gentibus. Hassiae Casselensis Urbes. Cassela, Cassel. Escuvega Eschwege. Herosfelda Hirschveld. Marpurgum, Marpurg. Rotenburgum, Rotenburg. Smalcalda, Smalkalden. Waldeccum, Waldeck. Zigenemium, Ziegenhain.
Hofmann J. Lexicon universale. 1698.